Cicero on the Orator
Cicero, Orator 55-56
Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est voltus. Quibus omnibus dici vix potest quantum intersit quem ad modum utatur orator. Nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt, ut iam non sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et tertias actioni. Si enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest.
Cicero on Hellenism
Cicero, de Oratore, 1.13
Ac ne illud quidem vere dici potest, aut plures ceteris artibus inservire, aut maiore delectatione, aut spe uberiore, aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta: in hac ipsa civitate profecto nulla unquam vehementius, quam eloquentiae studia viguerunt.
pro Flacco, 62
adsunt Athenienses, unde humanitas doctrina religio fruges iura leges ortae atque in omnes terras distributae putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae vetustate ea est, ut ipsa ex sese suos cives genuisse dicatur et eorum eadem terra parens altrix patria dicatur; auctoritate autem tanta est, ut iam fractum prope ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur.