Livy on the Death of Cicero (Livy, Fragments, 120.50 = Seneca, Suasoriae 6.17 (7))
M. Cicero sub adventum triumvirorum cesserat urbe, pro certo habens id quod erat, non magis Antonio eripi se quam Caesari Cassium et Brutum posse. Primo in Tusculanum fugit; inde transversis itineribus in Formianum, ut ab Caieta navem conscensurus, proficiscitur. Unde aliquotiens in altum provectum, cum modo venti adversi rettulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente fluctu pati non posset, taedium tandem et fugae et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam quae paulo plus mille passibus a mari abest, "Moriar," inquit, "in patria saepe servata." Satis constat servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum, ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem caput praecisum est. Nec satis stolidae crudelitati militum fuit.
Manus quoque, scripsisse in Antonium aliquid exprobantes, praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium, iussuque eius inter duas manus in Rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta numquam humana vox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. Vix attollentes prae lacrimis oculos, homines intueri trucidata membra eius poterant. Vixit tres et sexaginta annos...vir magnus, acer, memorabilis fuit, et in cuius laudes persequendas Cicerone laudatore opus fuerit.